monumenta.ch > Hieronymus > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 57
Quod si iuxta Symmachum et Aquilam legerimus: haec faciam tibi, Israel, postea, et cum haec fecero tibi, praepara te adversari Deo tuo, sic intelligendum est: Feci ut te corrigerem, quae praeteritus sermo descripsit, et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. Occidisti servos, quos ad te miseram: mittam novissime Filium meum: tu autem iuxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Domini restitisti, praepara te ut contradicas et adverseris Deo tuo: iuxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur . Et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat; sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltem correptus non faciat quod praedictum est.